

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 13: Versus 17
Ecce ego suscitabo,etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Noe auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quae reddant unicuique secundum opera sua.